monumenta.ch > Hieronymus > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 50
Si enim legamus Christum suum, quod Hebraice dicitur MESSIO, scribitur per has litteras MEM, SIN, IOB, HETH, et VAU, quod LXX putaverunt. Sin autem ut in Hebraeo est, iuxta Aquilam τὴν ὁμιλίαν αὐτοῦ: iuxta Symmachum τὸ φώνημα αὐτοῦ: iuxta Theodotionem, τὸν λόγον αὐτοῦ; iuxta quintam editionem τὴν ἀδολεσχίαν αὐτοῦ, quae omnia interpretantur, quod sit eloquium eius, his litteris scribetur, MEM, HE, quod dicitur MA, hoc est, quod, vel quid. Deinde SIN, IOD, HETH, quod legimus SIA, id est, eloquium. O autem, quod scribitur per solam litteram VAU, αὐτοῦ, id est, eius, significat, simulque commixtum legitur MASIO, a superiori verbo HE secundam litteram plus habens.